Latin
CAP. XXXVIII
Fortunio Liceti, De monstris 145
Unproofread scanNot analysed yet
Sic profectò genitum dixeris infantem illum adeò scissis, &apertis naribus, ut per eas cerebrum inspicienti manifestè pateret; intrusis nimirum intra nares puelli digitis, &post digitulos etiam manibus integris, odorandi meatus mirè sensim sine sensu in monstrosam informitatem diducentibus. CAP. XLI. Quarta informis monstri origo, &caussa depromitur ex mola, &placenta, tumoreque uteri, concurrente virtutis formatricis imbecillitate; ac materiae ineptitudine. Ed informitas illa maxima, quae observata fuit S in puello habente partes ab umbilico infra in pyramidalem figuram desinentes, nullamque membrorum humanorum imaginem praeseferentes, plures habuit in unum concurrentes caussas monstrificas; nimirum virtute illarum partium formatrice debili suam functionem intermittente; rudique, ac inepta illa materia hinc à dura mola, illinc ab excrescente placenta, &tertio ex latere à tumore uteri compressa in conum pyramidis; cujus cuspis acutior ab angustia loci in suillae caudae similitudinem contorta esse potuit. Quae quidem caussae ut difficili negotio in unum coëunt; ita monstrorum origini adscrior optimè possunt; quorum natura est ut rarò admodum proveniant. CAP. XLII. Quinta informis monstri origo, &caussa ex imaginatione parentum vehementi explicatur. NEterum aliquas etiam monstrosas informitates à vehementi parentum imaginatione, potissinumque matris, seu vigilantis, seu dormientis, embryj corpusculo praesertim organizationis tempore imprimi posse, nihil est quod prohibeat satis; &eò minus, quò facilius est vigenti, urgentique phantasiae spectro conceptus alicujus membri figuram distorquere, atque à naturali constitutione turpiter variare, quàm partis alicujus aut magnitudinem adaugere, aut numerum geminare, aut situm permutare: At verò &a alibi fusè demonstravimus imaginationis generantium simulachra vehementiora facilè posse in embryj substantiam alienissimarum rerum imagines, ac figuras insculpere; quae theoria inde huc nobis transferenda non est. Ita ergo fieri potest ut visi monstri consimilis à parentibus, vel etiam per somnium, simulachro imaginationi eorum altè defixo; indeque spiritibus, ac virtuti formativae impresso consimilis figura in membris embryj generetur.