Latin
CAP. XLIII
Fortunio Liceti, De monstris 146
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. XLIII. Sexta informis monstri caussa, &origo in monstroso parente detegitur. SIn autem parentum aliquis, aut ambo monstrosam informitatem in corpore, sive ortu, sive post ortum à morbo contraxerint; nae ipsi filios sibi consimiles, atque adeò monstrosos procreare poterunt; non quidem semper, quia unius informitati parens alter consulere poterit, si aut non ambo informes extiterint, aut non eadem corporis parte, aut non longè à concubitu vi morbi in talem informitatem inciderint; adeò ut seminis ante informitatem geniti aliquid habeant foetui constituendo sufficiens.