Latin
CAP. XLIII
Fortunio Liceti, De monstris 148
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. XLV. Monstri enormis existentia patefit. TUmana corpora, eorumve membra, quibus nihil desit, nihilque supersit; nec situs, aut figurae ullum adsit erratum; sed in sola substantia ordinarium naturae cursum non servantia, &videntibus admirationem parientia, ea nobis Enormia monstra cognominantur, quorum tres tantum differentias videre licuit apud auctores, prioris exemplum est vetustissimum illud Pythagorae, cui femur aureum extitisse credidit antiquitas; *Diogenes enim Laertius asserit famam esse nudatum Pythagorae femur aliquando aureum apparuisse: de cujus caussis suo loco latius. Aelianus hujus rei assertorem facit Aristotelem dicens, Aristoteles dicit à Crotoniatis Pythagoram Apollinem Hyperboreum cognominari, &haec addit ille Nicomachides, quod aliquando eadem die &eadam hora visus sit à multis &in Metapontio, &in ludis Crotone surgere: ubi Pythagoras etiam alterum femur aureum ostendit. Dicit idem ille quod Nessum fluvium transiens appellatus sit; &multos ait hanc appellationem audivisse. Alterius exempla recentiora sunt; &primum à Cardano adducitur, asseverante Constantij tempore in urbe Daphne regionis Anthiochiae natum infantem barbatum pręter alia monstrosa.