Latin
CAP. XLIII
Fortunio Liceti, De monstris 147
Unproofread scanNot analysed yet
Sin minus, ex monstrosis parentibus informes itidem filij procreabuntur: mirè namque pertinax est cujusque natura viventis in generanda sobole sibi quantum fieri potest quamsimillima: Quin &lapsam parentum essentiam in generatione filiorum errare non est difficile. CAP. XLIV. Septima informis monstri origo, &caussa refertur ad menstruorum fluxum tempore conceptus. Uum autem parentes liberorum procreationi menstruae purgationis tempore operam dare voluerint, monstrorum generationi sese obnoxios reddunt, vel è sacrarum litterarum testimonio; siquidem nobiscum &a Paraeus apud Esdram Prophetam se legisse confitetur, mulieres, quae fluentibus mensibus viro se miscuerint, monstra parituras: e Solinus etiam in suo Polyhistorico ex Democrito Physico asserit mulieris profluvia menstrualia non parvis spectata documentis inter monstrifica meritò numerari; cujus ea ratio est, quia tunc menstruo primae partium foetus constitutioni apto, ut puta ex residuo ultimi alimenti membrorum omnium parentis exorto, commistum est menstruum alimentare, nondum vi tertiae coctionis ultimam dispositionem adeptum ad induendum naturam cujusque membri determinatè: quare ex illa menstrui utriusque confusione non nisi monstrum informe potest exoriri. Sic sanè ortum dixero Ruessi monstrum, &alia.