Latin
CAP. XLIII
Fortunio Liceti, De monstris 152
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. XLVI. Monstra enormia, &omnino monstra non esse infantes candidos ex parentibus Aethiopibus ortos, nec vicissim Aethiopum more nigros ex candidis, &de colore Andromedae. D hoc genus monstri sunt, qui censeant redigendos esse foetus albos ex genitoribus Aethiopibus ortos, &vicissim nigredinem Aethiopicam habentes ex candidis natos; quam sententiam tueri videtur doctissimus. Paraeus; nam de monstris agens vi parentum imaginationis conformatis, puellae villosae à Damasceno visae duo alia haec attexit exempla inquiens, proditum ab Heliodoro legimus Persinam Aethiopiae Reginam ex Hidaspe marito pariter Aethiope filiam suscepisse albo colore insignem, quod quum in viri amplexibus, ex quibus gravida evasit, esset, fixis oculis, intentoque animo in oppositam pulchrae Andromedae imaginem se convertisset: &paucis de puella pilosa interpositis subdit, Narrant Hippocratem hac caussarum explicatione principem quamquandam mulierem, quae alba ex marito pariter albo prolem Aethiopis instar nigram ob id susceperat, quod concumbens oculis obversantem Aethiopis imaginem fortiter, &assiduè animo comprehendisset, adulterij suspicione explicuisse.