Latin
CAP. XLIII
Fortunio Liceti, De monstris 153
Unproofread scanNot analysed yet
Haec vir insignis: cui ut consentio sola vi phantasiae posse parentes albos nigram prolem suscipere, ac vicissim Aethiopes albam; utque damus ex Platone hujusmodi originem esse monstrosam, &sobolem veluti monstrum; non tamen dabimus albam filiam, licet ex Aethiopibus ortam aut nigram ex albis genitoribus, esse monstrum; quia videntes se non rapit in admirationem, nihilque in suo corpore absolutè considerato, ac non in relatione ad parentes, obtinet monstrosi: monstrum enim substantia est, &absolutum quid, ac per se monstrum non per comparationem ad aliud: Neque verò sola raritas originis eam puellam inter monstra reponet; siquidem multa rarò fiunt, quae monstra non sunt nec sola raritas monstrum constituit; ut: dudum novimus ex monstri definitione. Deinde verò ut re cipimus exemplum Hippocratis, ita exemplum Persinae, quae ex Hidaspe marito in Aethiopia candidam filiam peperit solo Andromedae intuitu, non bellè duxit vir eximius in argumentum; siquidem Heliodori nomine historia inscripta reipsa mera est Poëtae fabula: quod unicuique constabit illud opus totum legenti; etsi enim soluta oratione conscriptum sit; methodo tamen poëtica res fingit, non factas narrat Heliodorus; unde poëta, non historicus praecepto Aristoteleo à dicendus est. Nec minus poëta fuit Achilles. Statius, cui Andromeda item candida pingitur. f Manilio etiam ex poëtica libertate Andromeda nivea Monstrum non semper est, cujus origo monstrosa. Monstra sunt absoluta, non relativa, Sola raritas monstrum non constituit. Heliodorus non historicus, sed poëta est. nivea cervice reclinis Molliter ipsa suae custos est sola figurae. Multò verisimilius apud Ovidium è Sappho Phao- Epis Andromeda ui suam nigredinem excusans scribit, Aethiops. Candida non sum, placuit Cepheia Perseo Andromede patriae fusca colore suae.