Latin
CAP. XLIII
Fortunio Liceti, De monstris 155-2
Unproofread scanNot analysed yet
Regibus Aethiopiae nigra Physiologo censebitur, alioquin enim ex nigris parentibus quavis de caussa candida extitisset; quum id aut privilegium Regum Aethiopiae natis datum esse oporteret (quod nonnullos opinatos memini; qui propterea Tasso succensebant, quasi rei hujus ignarus miraculo, aut maternae imaginationi Clorindae Regibus Aethiopibus natae candorem adscripserit) aut spectro albae virginis parentis phantasiae altè defixo contigisse necesse esset: quorum neutrum latuisse Persinam, &Hidaspem probabile est; atque adeò ab illa candidam Charicliam expositam fuisse verisimile non est.