Latin
CAP. XLIII
Fortunio Liceti, De monstris 156
Unproofread scanNot analysed yet
Quum autem Palestina sit Aethiopiae contermina, in ea facilè potuit Cepheus ditionem oppidi habuisse; atque ibi velut in temperatiori loco fervidioribus anni diebus habitasse; vel sacrificia statis temporibus ad aras, quas vetustissimas Cephei, &Phinei fuisse refert ex 1 Pomponio! Boccatius, peragendi caussa illuc advenire, ac diutulè cum tota Regia permanere consuevisse. Eo loci Solinus, &Pomponius Saxum esse scribit Andromedae servataque immania belluae marinae ossa; quae inde Romam translata M. Scauro Aedili memorat: Plinius. Sed haec obiter. Sat nobis sit ex Aethiopibus ortam candidam puellam, &vicissim ex candidis parentibus atram, de qua ex Galeno, Avicenna, &Magno i Alberti Majolus, e licet monstrosè genitas, ac veluti monstra, verè tamen monstra non extitisse; ac proinde à nobis, qui de monstris propriè dictis agimus, non de quasi monstris, nec de sola generatione monstrosa, inter monstra referri non debuisse. Idem judicium feras de Leone ex Ove nato; cujus meminit Caelius) Rhodiginus inquiens, In Cò insula, rarum dictu apud veterem autorem fidei integrae, &gravitatis non dilutae legimus monstrifica, &ideo mira praecipuè, ut vix non ficta videantur, &de ingeniorum Graeciae afflatu producta ratione: de grege Oviario Nicippi Qvem non ritu naturae Agnum, sed Leonem peperisse. Prodigiale id, ut erat, visum multis; siquidem Nicippo tyrannidem portendit, quam mox is est consecutus; quum edito monstro privatum adhuc ageret. Ac ut demus ex ove leonem oriri, monstrosum esse partum; leonem natum monstrum esse non dabimus. Sed &apud 2 Aelianum in varia historia legimus hoc 1. Cosmograph. neolog. t Lib. 9. cap. 5. l 22. animal. tr. 1. cap. 3. x colloque 3. dier. canicular. z lib. 1, ci hoc idem in haec verba, Coi dicunt, in pascuis Nicippi Tyranni ovem peperisse: peperisse verò non agnum. nec agnam, sed leonem: atque id Nicippo, qui tum privatam adhuc vitam agebat, futuram tyrannidem portendisse. Consimilis est origo monstrosa rei non monstrosae; de qua in Annalibus Colmariensibus, ubi legimus, MCCLXXVI.