Latin
CAP. XLVIII
Fortunio Liceti, De monstris 167
Unproofread scanNot analysed yet
Sic planè semilapidei puelli, quorum superius historias attexuimus, non aliunde ortum habuere, quàm ex materia seu seminaria, seu menstruali, seu ut etiam utraque nimium viscida, &crassa, terrenaeque substantiae participe; in quam vel impensè calida uteri intemperies agens, ejus partes subtiliores dissipaverit in halitus, crassiores verò adusserit in tophum; vel frigidior sive uteri eiusdem constitutio, sive aëris eò quomodocumque ingressi consimiliter operans, partes tenuiores expresserit, &crassiores induruerit in lapideam consistentiam. Quod enim à disertissimos Bonamico affertur eorum foetuum ita dispositam fuisse materiam ut mortua femina concresceret, &exiens ex utero lapidesceret, historiae non respondet; nam alter Thuani foetus è matre viva lapidescens eductus est ope chirurgica, qui durus in utero sentiebatur: alter verò Alibosij non modò lapideus ipse fuit per vigenti &octo annos à conceptu in utero manens durus, &gravis; verùm etiam uterus testaceus compertus est: indicium non ab aëre solo, sed ab intemperie uteri frigida saxeam duritiem foetui communicatam fuisse. Novimus plerasque materias intra viscera terrae molliorem substantiam nactas, quae securi facilè secantur; aëri expositas protinus in durissimos lapides commutari: concedimus item viro subtili pituitam gypseam ex capite in dentem extrinsecus illapsam, tacto aëre, statim dentis duritiem accepisse; at confiteri non possumus ita repentè à solo aëre infantes illos monstrosos lapidosam duritiem contraxisse; quando experimento constat eos illam nondum aëre tacto intra uterum habuisse. Ceterùm humana corpora ob solam ambientis aëris intemperiem lapidescere autor est ab experimento doctus.