Latin
CAP. XLVIII
Fortunio Liceti, De monstris 168
Unproofread scanNot analysed yet
Aristoteles; Ad Lydiae metalla inquit apud Pergamum existentia, quae antea Croesus confecerat, bello quodam exorto, opifices confugisse ferunt, qui obstructo illius loci ostio suffocati sunt; posteaque longo temporis intervallo metallis adopertis, vasa, quibus pro manus abluendi opportunitate utebantur, in lapides conversa inventa fuisse; &horae, &vasa reliqua hujusmodi, quocumque liquore plena fuerant, unà cum hominum cadaveribus praeterea in lapides conversa vulgò produntur CAP. LIII. Monstri multiformis in eadem specie subsistentia patesit; ubi de capite virili mulieris corpori affixo; &dehermaphroditis mira quaedam explanantur. Unt nihlominus in monstrorum genere viventia illa reponenda, quae membris constant diversae naturae cum deformitate rarò contingentia; quae propterea multiformia nuncupantur. In hoc autem coetu ea primùm sese nobis offerunt, quae membra obtinent in eadem specie diversum sexum referentia; quae monstra duas habent differentias; in prima quidem specie mulieres ponendae sunt barbato capite; superiori enim aetate hujusmodi tulit, &aluit Germania monstrum, caput habens à femineo distantissimum, virile prorsum, capillis crassis brevibus, &nigris; barba spissa, crassa, nigra, promissa; facie torosa, uno verbo, tota &summè masculea; sed reliquo corpore femineo, molli scilicet, glabro candido, mammis in pectore turgentibus, abdomine coxisque; magnitudine femineis; nullo membri, sexusve masculei vestigio; pudendo uno femineo.