Latin
CAP. XLVIII
Fortunio Liceti, De monstris 177
Unproofread scanNot analysed yet
„Cuncti admirantur monstrum; sed mollior agnae Astitit in tenerum de grege versa marem. „Quid stolidi ad speciem notae novitatis habetis: An vos Nasonis carmina non legitis? „Caenea convertit proles Saturnia Consus, Ambiguoque fuit corpore Tiresias: „Vidit semivirum fons Salmacis Hermaphroditum Vidit nubentum Plinius Androgynum. „Nec satis antiquum quod Campana in Benevento. Unus Epheborum virgo repentè fuit. „Nolo tamen veteris documenta arcessere famae. Ecce ego sum factus femina de puero, CAP LV. Secunda caussa ejusdem monstri multiformis, &origo excutitur ex defectu seminis masculei. Dem verò monstrum in eadem specie multiforme Pfieri quoque potuit ob defectum paterni seminis quoad illam partem, quae à membris masculeis infra caput existentibus materiam, primamque sui originem sumere consuevit; &ejusdem conditionis, ac naturae membra in foetu efformare; quippe semen à solo patris capite materiam, ortumque deducens viribus integris masculeo capiti efformando in conceptu sufficere potuit; sed aliarum partium constitutionem, conformationemve feminei seminis parti spirituosae relinquens, licet eam in operando gubernent, vel necessariò ei quomodocumque agenti cooperetur, ad masculearum tamen partium procreationem attollere non potest; unde monstrum enascitur, in quo construendo natura masculeo capiti bustum muliebre conjunxit, ac tumidas induxit mammas, cunctis emollitis membris inferioribus; ut propterea defierit in feminam masculus barbatus supernè: Consimili planè ratione haud rarò factus fuit opposito modo infans, solo sexu masculus, in corpore molli, ac planè femineo; quia semen masculeum è paternis genitalibus primordialem materiam habens, ijsque formandis in foetu destinatum, viribus pollens, conceptui sexum masculeum indidit; cui reliquum femineum corpus attexuit, ob imbecillitatem, ac penuriam reliquarum partium seminis, quae à residuo corpore patris primogeniam naturam obtinuere; in quam originem lepidissimè Poëta lusit inquiens, Dum dubitat Natura marem, faceret ne puellam, Factus es ò pulcher penè puella puer. CAP. LVI. Tertia monstri multiformis in eadem specie origo, &