Latin
CAP. XLVIII
Fortunio Liceti, De monstris 178
Unproofread scanNot analysed yet
caussa refertur ad parentum imaginationem. Ehemens quoque parentum imaginatio multiplici huic in eadem specie monstro caussam originis exhibere potest, spectro nimirum monstroso eiusdem speciei phantasiae parentum altè impacto, &inde spiritibus impresso, quicumque in semine foetum organizaturo comperiuntur; atque animae seminis, virtutique formatrici communicato; siquidem talis imago facilè corpusculo foetus imprimi poterit, ac monstrum multiforme in humana specie nocconstituere: si enim parentum phantasia potest in humano conceptu fructuum, brutorum animantium, vini, &aliorum inanimatorum imagines procreare, quae tantoperè dissident ab humana substantia; quid ni parentum imaginatio monstrosae figurae formam in eadem specie multiplicem, masculeo capiti femineum corpus subjiciens, efformare poterit: CAP LVII.