Latin
CAP. LVIII
Fortunio Liceti, De monstris 193
Unproofread scanNot analysed yet
Herodotus in Melpomene scribit, Herculem antro quamdam invenisse virginem ancipitis naturae, humanae, ac serpentinae; supernè quidem femorum tenus, feminam; inferius autem viperam; eam conspicatum Herculem, atque admiratum interrogasse nuncubi suas equas errabundas vidisset; illamque respondisse, se quidem illas habere sed non prius reddituram ei, quàm cum ipsa coivisset; Herculem pro ea mercede cum femina concubuisse. Huic simile monstrum natum dicit Philostratus ex Pallade ac Vulcano, Erichthonium nomine. Novissimè anno Domini millesimo sexcentesimo vigesimo nono, mense Julio, in ditione Patavina, propè oppidum Montissilicis, in Villa, cui nomen, Amolaradiema, uxor bubulci Domini Bernardi Grifalconi (ut mihi testatus est in scriptis clarissimus Laurentius Pignorius, &voce contestatus eruditione probitateque spectabilis Martinus Sandellius) peperit puellam, &exiguo tempore intercedente mox enixa est monstrum, quod erat integer felis, cui à parte postica dependebant duo integra crura cum partibus coxarum hominis; quam humanam appendicem catus retrò post se trahebat: Monstrum hoc in Urbem Patavinam delatum, projectum fuit in fluvium Medoacum, ibique demersum; cujus ea fuit effigies, juncta cum icone monstri suilli, de quo superius. Constat igitur revera fieri aliquando in natura partus, membra obtinentes diversarum specierum animalium perfectiorum partes repraesentantia. CAP. quidem ut, Aristotele doctore, ferarum partus nonnunquam caput habent, haud verè humanum, sed tamen humano simile: sic existimandum est mulieres edere posse foetus, qui capite, aut alia quapiam corporis parte varia brutorum animalium membra referant: Hinc planè, Physiognomi varios hominum mores, &inclinationes conjectantur ijs affectibus ac passionibus consimiles, quibus ejusmodi bruta ob noxia esse conspiciuntur; quod apertissimè constat ex ipsomet Aristotele in Physiognomicis.