Latin
CAP. LVIII
Fortunio Liceti, De monstris 195
Unproofread scanNot analysed yet
Verùm ea similitudo, quae multitudini plerumque de identitate imponere consuevit; virorum doctorum judicio, quorum interest rerum existentiam, non apparentiam solùm internoscere, ab identitate separari debet. Si qua ergo mulier foetum ediderit, cujus caput canis, aut bovis referat imaginem, ille haud protinus inter monstra reponendus est, nec puer dicendus verè cinocephalus, aut bovillo capite, sed humano ad ferini effigiem inclinante. Idem prorsus esto judicium de plerisque belluarum filijs, quorum capita humana, vel alterius speciei esse videntur. Quod enim scribitur ab Aristotele, unumquodque generans subcaeleste in animantium serie vivens, generare sobolem sibi consimilem, huic sententiae minimè refragatur; tum quia id assertum est de similitudine, seu potius identitate speciei essentialis, &formae interioris, quam substantialem nuncupant; non autem de similitudine speciei accidentalis, exteriorisque formae, quam figuram dicimus, &imaginem; de qua nunc agimus: quod utrumque legimus ex Aristotele: tum quia ibi solis viventibus perfectis, ac non mutilis hoc attribuit?