Latin
FORTUNII LICETI
Fortunio Liceti, De monstris 2
Unproofread scanNot analysed yet
Difficilem scio me nunc subire provinciam; Sed quum ea sit Monstrorum ad perfectas animantes habitudo, quae privationis ad habitum, obliqui ad rectum, ac omnino laesi cujusvis operis ad absolutum, propterea ut Aristotelis observatione, privationis natura intimè dignosci nequit nisi per habitum, cui opponi dicitur, &rectum obliqui scitissimè index constituitur, omnes que norunt, oblaesiones atque operum peccata non nisi ab ijs plenè cognosci, qui absolutorum essentiam, &attributa prius non ignoraverint: ita planè quaecunque à nobis in hoc opere De Monstrorum caussis, natura, &differentiis exarata sunt non exactè, nec facilè ab iis intelligi valebunt, qui prius librum De perfecta constitutione hominis in utero superioribus annis invulgatum non lectitaverint; in eo enim plurima jacta sunt fundamenta, &explicata principia dicendorum in praesenti volumine. Tu Divinae sapientiae Mater admirabilis, cujus hodie laeta mirificam Nativitatem sacrosancta celebrat Ecclesia, in hac ardua contemplatione mihi scientiam veritatis à summo Deo impetra obsecro, Virgo Dei genitrix incomparabilis. Rem igitur in tuo nomine alacer aggredior. FORPag. 3