Latin
FORTUNII LICETI
Fortunio Liceti, De monstris 3
Unproofread scanNot analysed yet
FORTUNII LICETI GENUENSIS MONSTRORUM CAUSSIS, Natura, &differentiis, LIBE EREMUS, In quo agitur de Monstris generatim. CAPUT I. Monstri varia significatio, quae propria est; ac nostri instituti detegitur. Uaecunque rarò contingentia communem rerum sui generis ordinem, ac legem magno excessu cum summa hominum admiratione transgrediuntur; ea, sive in bonorum, sive in malorum serie contineantur, publico sapientum consensu Monstra nuncupari consuevere: sic viri virtutibus heroicis mirè praestantes; quasi humanam supergressi naturam propè ad Divinam accesserint; sic ex adverso ferinis vitiis homines turpissimè foedati, quasi belluarum conditionem induentes humanam penitus exuerint; sic mulieres eximia corporis aut pulchritudine admirabiles, aut enormi deformitate abominabiles, Monstrorum nomine passim à Scriptoribus appellantur. Sed cetera metaphoricè, atque communiter; physicè verò ac propriè monstra dicuntur, quae in subcaelestium animantium genere non sponte genita membrorum constitutionem perfectae progenitorum structurae turpiter dissimilem, ac eorum naturae minimè consentaneam sortita fuerunt; ut puellus expes, puella biceps, cinocephalus, centaurus, &alia id generis: Quae siquidem enormia in rebus inanimis raro contingunt, suarum caussarum naturam non referentia, sed alieni generis essentias mirè praeseferentia; ut militum digladiantium, ac leonum imagines in nubibus aliquando apparentes; ea potius portenta, prodigia, &ostenta, quam verè monstra nuncupavero.