Latin
CAP. LVIII
Fortunio Liceti, De monstris 201
Unproofread scanNot analysed yet
eam commutatio: ita etiam altera infantem parere quivit, cujus dorso inhaerebat homicida serpens: ex Rubeaquense siquidem habemus anno Domini MCDXCIV. Cracoviae mulierem quamdam in platea, quae à S. Spiritu nomen habet, infantem exanimem peperisse, cujus dorso serpens vivens inhaerebet arrodens, ac depascens cadaver infantis. At verò si seminis mutata portio in dissimilem speciem adhaeserit immutatae planè, ab utrisque una junctis monstrum fieri valebit, partes habens varia diversorum animalium membra referentes; sic mulier infantem parere potuit canino, bovillo, ac elephantino capite: sic mulier quaevis alia citra crimen nefariae veneris monstrum varias animalium diversae speciei partes referens partu edere valuit: Id ipsum asseras de monstro ex feminis brutorum animantium orto, cui caput, aliave pars aliqua diversae speciei animalium membra aemularetur. Ceterum de hac viventium degenerandi potestate in aliam speciem à nobis agitur in opere! De spontaneo viventium ortu. Ita ergo monstra multiformia, ex partibus diversae speciei animalium membra referentibus constituta, originis suae caussam in paterno semine habere possunt, cujus aliqua, vel plures partes degeneraverint à natura pristina, &in alienam speciem commutatae fuerint; undecumque illis advenerit commutationis occasio; partes inquam illae seminis degenerant determinatae, quibus à consimili parte parentis originalem materiam habentibus decreta erat à natura certarum illarum partium procreatio in foetu, quae monstrosam naturam partui formaliter indunt. Non alia sanè ratione in artibus ob artificis imperitiam peccata, &monstra fieri observabat Aristoteles; i quae contingere novimus etiam vitio instru-Physiementi, quo artifex indiget, ac utitur ad operandum: est autem artifex imperitus à perito artifice degenerans; est item instrumentum ineptum à propria instrumenti natura degenerans. CAP. LXII. Quarta monstri multiformis varias animalium species referentis origo; &caussa eruitur ex materiali foetus principio. ¶Onstrosi ejusdem partus varias animalium species diversis partibus referentis alia caussa a 4. de itidem in parentibus sine culpa existens doctore BA.