Latin
CAP. LVIII
Fortunio Liceti, De monstris 202
Unproofread scanNot analysed yet
gen. an. ristotele una est materiei mala dispositio, quam A verroes materiae inobedientiam appellavit: quum enim absolutè actus activorum non fiant perfectè nib 2. de ansi in patiente benè disposito? Aristotelis observatione; quumque omne quod recipitur per modum recipientis recipiatur; proculdubio ubi agens validum, minimèque à natura pristina degenerans, materiam optimè dispositam sortitum fuerit; ex illa effectum sibi numeris omnibus quàm simillimum efformabit secundùm naturae tum genericae, tum specisicae, tum etiam individualis attributa omnia: sin autem idem agens materiam ineptam aliqua ratione offenderit, ac speciatim susceptioni accidentium individualium; nec eam omnino subigere valeat; ex ea generabit quid sibi simile in essentia specifica, non autem in figura exterioris individui. Si verò major adhuc extiterit materiae ineptitudo, masculus ex eo feminam constituet. Ex materia verò adhuc ineptiori, non habente dispositiones exactas ad atributa naturae specificae; si quidem tota materiae moles hujusmodi fuerit, ea non apta recipere parentum imaginem specificam, alienam induet; sic femina ex masculo ejusdem speciei monstroso partu edere poterit animal integrum diversae speciei, ut mulier elephantum, serpentem, simium, &id generis: sin autem aliqua tantum materiae portio caruerit ea dispositione, qua opus est ad formam hominis subeundam; habuerit autem eam, quae sufficit ad induendam speciem animalis; prout majorem, aut minorem eam dispositionem nacta fuerit; eo vel perfectioris, vel imperfectioris animalis naturam, &speciem induet illud membrum, quod ex ea portione materiae determinatè fiet; sic homo capite anubidis, sic infans ore leporino enasci poterit.