Latin
CAP. LXIII
Fortunio Liceti, De monstris 206
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. LXIV. Sexta hominis monstrosè ferinas partes habentis origo, &caussa in alimentaris materiae vitio reperitur. Idem monstrorum generi caussam, &originem praebet cum in utero, tum etiam extra uterum materiae alimentaris ineptitudo ad humanam formam alicujus partis recipiendam, nullo existente vitio in facultate nutriente; quippe quum omnis forma recipi debeat in materia a disposita, &omne quod recipitur haud nisi permodum recipientis recipiatur; sanè si quaedam portio alimenti jam alicui parti humanae agglutinata dispositionem non habeat ad subeundam naturalem illius particulae figuram, ab agente anima nutritiva caloris naturalis usa ministerio figuram animalis alterius, ad quam obtinuerit majorem propensionem, obtinebit; unde fiet monstrum humanum ferina membra obtinens, in utero quidem, si tale quid eveniat in nutricatu embryonis. extra uterum verò, si contigerit hoc homini adulto, quae duae monstrorum caussae si quando concurrant: in aliquo, tunc promptius monstrum, quo de agimus efficient. Ac sanè talium monstrorum originem retulit Aristoteles in duas caussas novissimè allatas, nempe in debilitatem virtutis nutrientis foetum, quae appositum alimentum nequeat ita benè speciei, ac naturae humanae assimilare; atque in materiae alimentaris ineptitudinem, quae ad amussim nequeat à virtute nutritiva foetus in humanam effigiem conformari; de quibus simul edisserit in hanc sententiam Aristoteles, &Degenerat autem quod patitur nec superatur, aut defectu facultatis ejus, quod coquit, &movet; aut copia, frigiditateque ejus, quod concoquitur.