Latin
CAP. LXIII
Fortunio Liceti, De monstris 207
Unproofread scanNot analysed yet
&distinguitur: Quum enim partim superet, partim non superet, facit multiforme quod constituitur; ut athletarum nonnullis per usum cibi nimium accidit; quum enim per copiam pastus natura nequeat superare, ut proportione augeat, formamque servet eamdem, diversae efficiuntur partes, &adeò interdum, ut nihilo ferè similes primis evadant. Ita ergo geniti in utero foetus primum parenti similis, ob nutrimenti nimiam abundantiam, vel etiam ineptitudinem, nequeunte nutritoria virtute illud exactè subigere, vitiatur figura pristina; unde monstrum enascitur. Quod etenim ortis extra uterum degentibus, &adultis hominibus aliquando ab alimento evenit; id ipsum intra uterum viventibus, &recens natis multò molliorem substantiam habentibus, ab eodem posse contingere probabile est. Porro in adultis mutata nimium ratione victus, mutari etiam effigiem faciei ex humana in monstrosam ferinae similem, testatur &Aristoteles in Athletis, ut nuper vidimus, &Marcus Polus in seipso, patruo, &patre; nam ex ejus historiae Scythicae praefatione, à Io. Baptistae Ramusio descripta, collegimus Nicolaum, Maffeum, &Marcum Polos nobiles Venetos diu apud Scythas commoratos, eorumque victui assuetos, domum denique reversos Tartarica facie, non multùm à ferina dissimili, parum, aut nihil humanae consimili, à nemine suorum cognitos fuisse. Sed &ratio huic sententiae adstipulatur evidenter; quum enim certo experimento constet puellos altos lacte bovillo, aut equino, aut canino, mores, ac propensiones animo consimiles induere affectionibus animalis nutrientis; quumque alimentum longè magis immutare valeat corpus nutriti, quàm illius animum; quid ni ex alimenti conditione jugiter in tenellum corpus embryonis agente, foetus aliqua parte adeò mutetur, ut ferinam effigiem sensim adeptus monstrosam induat imaginem? Culpa igitur alimenti seu quantitate, seu qualitate peccantis, monstra multiformia effici potuerunt.