Latin
CAP. LXIII
Fortunio Liceti, De monstris 209
Unproofread scanNot analysed yet
hujusmodi autem figuram semper deinde retinent infantes etiam ab eo morbo liberati, tum ea materia nutrimenti instar illis partibus agglutinata; tum quia figurae ab ortu partibus altè defixae, sunt indelebiles: quamobrem puelli postea enascuntur facie caninae, vitulinae, aut equinae consimili: sed speciatim os leporinum in foetu effingitur fisso sive ab erodentibus humoribus, sive aliunde labro superiori, &citra unionem utraque parte cicatricem induente. Poterunt autem hujuscemodi monstra sic &in utero primùm gigni, &extra uterum prostremò fieri; utrobique urgente caussa eorum procreatrice. CAP. LXVI. Octava caussa, &origo monstri humani, brutorum effigiem in membris habentis, ex imaginatione parentum desumitur. Ulgata praeterea est hominum, multa variorum animalium membra in suo corpore monstrosè à natura referentium, caussa parentum imaginatio, non vulgato ab alijs modo, quo talis imaginatio ea monstra pariat; quem nos fusè alibi a explicavimus, hic nobis minimè rescribendum, tibi verò maximè relegendum, Profectò quemadmodum plerumque usu venit, ut quae gravida vehementius concupiverit, vel etiam timuerit, exhorrueritve, illorum signa, &imagines apertissimè in foetu conspiciantur; sic planè fieri potest (quod Pater etiam observavit in suo Dialogo De praestantia, &usu genitalium) ut mater utero gerens vitulinum caput, aut pedes edere desideraverit vehementi appetitu, &natura ejus effigiem puero latenter impresserit, qui proinde homo nascatur capite anubidis, aut vitulins pedibus.