Latin
CAP. LXIII
Fortunio Liceti, De monstris 208
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. LXV. Septima caussa, &origo monstri humani ferinam effigiem habentis ex morbo elicitur EN humano etiam genere monstrosae figurae variorum animalium effigiem varijs partibus referentes nulla parentum, aut nutricationis culpa, sed sola vi morbi aliquando exoriuntur; materia morbifica faciem, manus, pedesve infantis etiamnum in utero degentis in turpem belluae figuram deformante. Quod vitium adultis etiam hominibus contingere posse novit Aristoteles, docuit experimentum, confirmavit ratio; Aristoteles quidem apertè asserens in proposito a Proximum huic est morbus, quem satyriam appellamus; etenim in eo prae abundantia fluxionis, aut flatus crudi in partes faciei decumbentis, facies animalis diversi, &satyri apparet. Experimentum verò, quia passim à Medicis observatum habemus, elephantiasi morbo correptis hominibus faciem ex humana in ferinam mirè deformari. Ratio demum, quia manuum, pedumque digiti tenerrimi puellorum in utero degentium humore aliquo exedente possunt excoriari, ac in unum jungi, &contracta cicatrice in formam anserini pedis, anatinaeve manus, cohaerente membranula, deformari: sic in ambustis adultis aliquando videmus mentum cum pectore membranosa substantia turpiter compulari. Quid ni ergo etiam infantis in alvo materna commorantis mollisimum corpus habentis, ob morbum aliquem elephantiasi, ac satyriasi consimilem, facies in ferinam deformari potuerit ob materiam praeter naturam ad vultum transmissam, vel sola quantitate peccantem?