Latin
CAP. LXVII
Fortunio Liceti, De monstris 218
Unproofread scanNot analysed yet
Sic etiam relatu Delrij sacerdotis Ioannes de Barro Pegusianos, &Sianitas Indiae gentes originem trahere scribit à P cane, qui cum muliere corpus miscuerat. Quod autem ipse addit ex diversae speciei animalibus semper tertiae speciei animal nasci, non recipio, tum quia ratio dictat si alterius parentis semen longè praevaluerit, foetum suae speciei generare similem in essentia, cum accidentibus tamen alterius: sin autem apta proportione citra ullius magnum excessum conjungantur femina, tertia species enascitur; aliàs quidem monstrosa, si parentum essentiae maximè dissideant, ut homo, &canis, alias verò non monstrosa, si non multùm sit discriminis inter parentes, ut inter equum &asinam, ex quibus enascitur mulus; lupum, &canem, ex quibus Lycisca. Quam sententiam apprimè comprobant experimenta, &speciatim narratio, quam verissimam se Delrius adjungere superioribus profitetur inquiens, In hoc ipso Belgio fuit nefarius quidam, qui vaccae se commiscuit: post visa vacca praegnans, &post aliquot menses edere masculum foetum, non vitulum, sed puerum: adfuere non unus, deque matris vaccae cadentem utero adspexerunt: levatumque de terra nutrici mulieri tradiderunt: adolevit puer, baptizatus, &institutus Christianae vitae praeceptis, pietati se addixit; &pro patre serio poenitentiae vacat operibus: homo quidem perfectus, sed qui sentiat in animo propensiones vaccinas, pascendi prata, &herbas ruminandi.