Latin
CAP. LXVII
Fortunio Liceti, De monstris 219
Unproofread scanNot analysed yet
Haec ille: quibus suam sententiam destruit, statuens ex animalibus diversae speciei nunquam gigni perfectum animal tertiae speciei cum alterutro parentum: sed semper novum animal tertiae speciei: nam verè hominem vacca ex homine peperit: quam historiam citat etiam Riolanus 4 inquiens. Ex vacca quidam nebulo in Germania genuit filium formosum, qui vivit omnino addictus pietati ad expiationem sui ortus: verùm stupet illi animus, &belluinum quiddam redolet. Quod enim ad cacodaemonis astum refert vir insignis; id voluntarium est ejus assertum, nulla comprobatione munitum: sed hac de re mox. His verisimile redditur, quod vetustiores historiae testantur, Attilam Hunnorum Regem, vulgò flagellum Dei nuncupatum, ex muliere ortum à cane constuprata: humano spermate ferinum viribus superante: secus ubi aequipolleant, monstrosa ex utroque parente species enascetur; hac enim ratione verisimile redditur, quod vulgò fabulosum existimatur, Pasiphaën olim Cretensium Reginam insano amore percitam intra Daedaleam vaccam tauro se supposuisse, indeque minotauri monstrum conceptum peperisse.