Latin
CAP. LXVII
Fortunio Liceti, De monstris 221
Unproofread scanNot analysed yet
fructus enascitur; quinimmo si arbor sua natura sterilis accepto in se foecundae stirpis seminario principio per insitionem, fructus ex eo producit, quidni ex animalium diversae speciei congressu foetus edantur? CAP. LXIX. Dubitationes propositam theoriam urgentes diluuntur, &primò educta ex Aristotele alicubi negante monstrum fieri ex animalibus diversae speciei. Ed hic nos urgent viri Clarissimi, quorum objeOctiones praeterire, nec ulterius differre possumus ad propositae monstrorum caussae confirmationem; ajunt autem plerique. Aristotelem apertè negare monstra fieri posse ex animalibus diversae speciei, quod unicuique animali suum sit nascendi tempus distinctum: sed revera hoc dubium solvit Aristoteles multò6 prius asserens animalia diversae speciei habentia tempus graviditatis quoquopacto aequale coëuntia generare; licet quae valdè inaequale tempus nascendi obtinent, aut nunquam, aut rarò admodum, simul congredientia procreent. Nobis deinde hic Ex pluribus speciebus, ut nequeat unum anima constare. Monstrum ex coitu animalium diversae speciei, ut oriatur. Hominis nativitas ut sit enormis.