Latin
CAP. LXVII
Fortunio Liceti, De monstris 220
Unproofread scanNot analysed yet
Denique verò &pleraque monstra, quae nova semper affert Africa, ex variae speciei animalium congressu exoriri, atque adeò nonnunquam ex hominum cum belluis nefaria mistura, id mihi planè persuadet, quod ea regio tum ob aëris calidiorem constitutionem valdè prona est in Venerem; tum ob sordidae sectae licentiam, homines à nefario belluarum congressu non abstinent; quod nobis non semel testati sunt insignes viri, qui apud illas gentes plurimos annos vixerunt. Aelianus etiam observavit mulieres inirà cinocephalis, hircis &canibus. Ceterum in animalium genere variarum specierum commistionem veneream esse prolificam (quod plerique negare audent absolutè) praeter experimenta, &Aristotelea decreta superius allata, una jam ratio è stirpibus deprompta planè demonstrat; quum enim vis generandi communis insit apud Aristotelem omnibus viven tibus nostratibus, hominibus, brutis, ac stirpibus ab una, &eadem anima vegetali; profectò si diversarum specierum plantae coire quoquopacto invicem possunt ad novorum fructuum propagationem; eadem planè ratione diversis animalibus convenientibus in unum, prolem monstrosam procreari continget vel Aristotelis: observatione: At verò certò constat in sitione, quae congressus est, ac veluti venus arborea, plantas vel natura steriles, alienos tamen à sua natura fructus procreare; de qua pulchrè Propertius, Insitor hic solvit pomosa vota corona, Quum pyrus inviso stipite mala tulit. pulchrius Ovidius, Venerit insitio, fac ramum ramus adoptet, Stetque peregrinis arbor operta comis: Cultus &in primis succos emendat acerbos, Fissaque adoptivas accipit arbor opes. pulV2. Geor. pulcherrimè omnium Syrenophoenix ille Virgilius, Versu 32. Et saepe alterius ramos impune videmus Vertere in alterius, mutatamque insita mala Ferre pyrum, &prunis lapidosa rubescere corna. Versu 69. &paullò post, Inseritur vero ex foetu nucis arbutus horrida: Et steriles platani malos gessere valentes, Castaneae fagos, ornusque incanuit albo, Flore pyri: glandemque sues fregere sub ulmis. Si ergo ex tam diversi generis plantarum commistione