Latin
CAP. LXVII
Fortunio Liceti, De monstris 225
Unproofread scanNot analysed yet
Philosophi autem omnes in rebus naturalibus, ijsdemque sensui subjectis, à sensuum judicio non discedunt: Quocirca Plutarchus Philosophus minimè vulgaris assentit Agesilao, cui tertio Italicorum Fulvius Stellus à mulieribus animo alieno cum equa rem habuit: quae suo tempore filiam edidit perpulchram; cui pater Eponae nomen indidit: atque haec Ethnicis Dea est, equorum procurationem gerens. Deinde verum hominem ex seminis vaccini sola materia non nasci dabimus viro egregio; at si cum vaccini seminis materia permistum fuerit humanum sperma; indidem nasci posse verum hominem non diffitebimur: haud enim magis mihi distant specie homines à canibus, ursis, equis, asinis, ac simijs; quàm platani à malis, castaneae à fagis, orni à pyris, ulmi à quercubus, arbuti à nucibus, &corna à prunis: si ergo ex materia redundante nutricatui platani, virtute principij seminarij malorum per insitionem platano impacti, possunt mala vera generari: si ex materia orni, virtute principij seminarij pyrorum ornis insiti, pyri flores, ac fructus enascuntur: si ex materia horridae arbuti, vi principij seminarij nucis insiti, nuces exoriuntur: si ex materia ulmi per insitionem seminarij principij roboris glandes producuntur; ut supra ex Vircilio legimus, comprobante experimento: quidni Philosophi omnes arbitrentur ex vaccino semine virtute spermatis virilis illud optimè subigentis posse verum hominem physicè procreari?