Latin
CAP. LXVII
Fortunio Liceti, De monstris 226
Unproofread scanNot analysed yet
Immo quum experimento comprobatum sit pueros ab ortu ferino lacte altos in perfectos homines adolevisse: atque in Gallia speciatim recens natos infantes lacte vaccino pasci; quumque Aristotele doctore ex iisdem alamur ex quibus constamus, &quae materia est nutricationis, eadem sit quae prius fuit constitutionis: quidni ex vaccino semine, ac sanguine, qui ex utero ad mammas delatus in lac transmutatur, infans humanus vi seminis virilis effici potuerit? deinceps autem organicam illam dispositionem perfectam humani corporis in vaccae utero fieri posse nil mirum: quia vaccinus uterus aptus locus esse potest, in quo foetus humanus conservetur, &cujus calore tepido foveatur, &cujus tegmento procul arceantur omnes injuriae exteriores; aliasque functiones, &usus omnes erga semen, ac embryum humanum edere valeat, nihilominus quàm humanus; ut patet ex iis, quae alibi de functionibus, &usibus uteri promulgavimus. Demum verò concedentes viro eximio verum hominem in utero vaccino, ex vaccini seminis materia, solo calore animae vaccinae, ac virtute non perfici; negamus verum hominem in alvo bovilla ex juvencae materia seminali, virtute seminis humani, &caloris in ejus portione spirituosa vigentis haud posse constitui; cooperatur quidem virtus vaccinae animae virtuti animae in semine humano existentis; sed tanquam agens secundarium agenti primario: &calor, non quidem animae vaccinae; anima enim vel brutalis incorporea substantia est, nulli corporeae qualitati subdita; sed calor vaccini corporis fovere potest calorem humani seminis, &virtuti formatrici humano semini insidenti ceu instrumentum deservire ad organizandas comporis humani partes, non secus atque calor plantae ceu organum deservit virtuti formatrici alienorum fructuum insitae particulae stirpis diversae speciei.