Latin
CAP. LXXII
Fortunio Liceti, De monstris 229
Unproofread scanNot analysed yet
Sin autem mulier aut spontè se belluae masculo supposuerit, aut vim à bellua patiatur; trium formarum partus edere poterit; nempe vel perfectum hominem, ut virgo illa in Suevia ab urso compressa; vel puram belluam pariet, ut Lusitana mulier à simio vim passa; vel tertiò monstrum utriusque parentis formam retinens, ut mulier cani se turpiter subjiciens, quae puerum semicanem peperit. Porro mulier ex fera feram patri similem nullo negocio concipere, ac parere poterit; masculeo semine optimè semineam materiam subigente. At difficilius est mulierem ex ur so, aut cane hominem integrum parere; id autem fieri poterit, si muliebris materia exactissimas habens ad humanam formam propensiones, &muliebris seminis pars spirituosa, in qua vis activa residet, robustior fuerit, quàm semen masculeum tunc enim conjuncti ex masculeo, &femineo semine pars spirituosa ob praedominium virtutis humanae hominem poterit efformare; quod facilius adhuc efficietur, si pater concumbens alta imaginatione defixam habuerit hominis effigiem; ut par est feras habuisse, quae quasi naturali feritate deposita mulierum, earumdemque formasarum amplexus expetiverunt, &exercuerunt.