Latin
CAP. LXXII
Fortunio Liceti, De monstris 230
Unproofread scanNot analysed yet
At verò mulierem ex fera monstrum in se humanas, &ferinas partes obtinens concipere, ac parere ideo contingit, quia in quibusdam partibus efformandis maternum semen paterno praevaleat; in aliis vicissim paternum materno praedominetur in materia subigenda: sic planè in semicane mulieris, &canis filio: partes supra umbilicum humanae, inferiores caninae fuere, quia seminis portio supernis partibus efformandis dicata materiam habuit digniorem, &partem spirituosam, in qua vis activa residet, magis robustam, quae à materno semine defluxit, patrisque coëuntis imaginatio à subditae feminae vultu, ac membrorum superiorum vehementius imagine commovebatur: ex adverso spermatis portio partibus infernis constituendis inserviens inepta fuit, quae formam humanorum membrorum indueret, habuitque paterni seminis substantiam spirituosam robustiori vi praeditam, quàm materni. Idemque judicum feras de aliis in eodem genere monstris variarum specierum animalia referentibus. Ceterum fieri etiam potest ut femina bellua ex homine puerum, &ex fera super incubante hinnulum concipiat; qui duo foetus ob uteri angustiam in unum monstrum compulentur: Id ipsum statuas de muliere, quae humanum, &ferinum concubitum passa sit; ex homine siquidem hominem concipiens, &ex fera belluam, utroque foetu ob angustiam uteri in unum coagmentato, monstrum denique pariet; ita profectò genitus esse potuit partus ille monstrosus, quem anno Domini DCCCLIV mulier edidit, specie videlicet hominis, &canis integerrimè corporibus conjunctis, dorso connexis ac dorsi spina solidissimè conglutinatis.