Latin
CAP. LXXVI
Fortunio Liceti, De monstris 239-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. LXXVI. Secunda monstri diversi generis origo, &caussa ex imbecillitate virtutis generantis colligitur. Ed veri monstri diverso genere contentorum animalium partes habentis altera caussa est imbecillitas virtutis efficientis foetum, quae in parte seminis spirituosa degit; quum autem triplex sit hujusmodi virtus, generativa, quae materiae conceptus tribuit esse specificum, separativa, quae partes materiae conceptus varijs membris constituendis destinata prius absque ordine in unum confusas segregat, &suis quasque locis collocat; &formativa, quae singulis partibus materiae ritè collocatis propriam determinatorum membrorum figuram impertitur: sanè quaecumque harum virtutum adeò imbecilla fuerit in aliqua parte conceptus, ut perfecti animalis attributa illi nequeat impertiri, ei conditiones partis animalis imperfecti communicare cogitur.