Latin
CAP. LXXVI
Fortunio Liceti, De monstris 240
Unproofread scanNot analysed yet
Ac ut speciatim primo loco de vi generante agamus; proculdubio quemadmodum in quibusdam viris principibus vi morbi adeò labefactata est virtus illa, cujus est in nutricatu alimento formam substantialem partis alendae communicare, atque adeò ex alimento carnem generare; ut alimentum etsi suapte natura probum in vermes, ac pediculos convertere cogatur miserè hominem enecantes; quod accidisse legimus apud a Aristotelem &b Plinium Alcmani Poetae, Pherecidi Syro, &Syllae Dictatori; eadem ratione in foetu contingere potest, ut virtus generativa cru rum, exempli gratia, adeò langueat, ut eam materiam in humana crura convertere non valens, in serpentum, aut anguillarum, aut piscium extremitatem convertere potuerit; cujusmodi originem habere potuit monstrum Erichthonio simile, cui ortum asserunt antiqui ex Vulcano, &Minerva; &certè quum claudus esset Vulcanus, pars seminis crurum genitrix ab ejus cruribus originem trahens, adeò imbecillis esse potuit, ut citra figmentum Erichthonium procreare valuerit: licet non negem prisci illius Erichthonii ortum esse potuisse figmentum.