Latin
CAP. LXXVII
Fortunio Liceti, De monstris 243
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. LXXIX. Quinta caussa, &origo monstri multigenij refertur ad seminis degenerationem. Eterum quacumque de caussa semen parentum aliqua sui portione à natura pristina nimium degeneraverit; multae siquidem hujus rei caussae afferri possunt; tantusque sit à pristino statu lapsus, ut ex subdita sibi materia foetum congeneum omnino constituere nequeat; cogitur aliquas in foetu partes, quibus construendis portio seminis degener speciatim dicata est, efformare in speciem diversissimi animalis. Sic genita esse potuit femina illa Argentinae in Alsatia, cui os latissimum fuit, &nares ad instar aquilae. CAP. LXXX. Sexta caussa monstri poligenij materiae ineptitudo esse ostenditur. T si ceteris caussis benè se habentibus, mateAriale principium foetus aliquas portiones habuerit adeò malè dispositas, ut ineptae omnino sint recipiendae naturae aliis congeneae; quam possunt recipientes, diversi generis monstrum constituunt; hac ratione ex heterogenea, &contumaci materia gigni potuit monstrum illud Stetini ortum in suburbio, anno Domini M D LIV.