Latin
CAP. LXXVII
Fortunio Liceti, De monstris 241
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. LXXVII. Tertia monstri diversigenei origo, &causa in debilitate formatricis reponitur. In autem ea virtus in parentum semine debilis extiterit, ad quam ex officio pertinet determinatorum membrorum configuratio; &ita debilis, ut materiae certis membris constituendis destinatae conformationem perfecti animalis tribuere non possit efficiens quod potest imperfectioris animantis figu ram illis partibus impertitur: atque hac sanè ratione mulier illa Thraciae anno Domini DC I. puerum generare potuit adeò monstrosum, ut ei oculis, &brachijs carenti, ad coxendices cauda piscis innata dependeret: quod monstrum Mauritius Imperator interfici jussit, matre nullius criminis reatum habente nihil molestata. CAP. LXXVIII. Quarta caussa, &origo monstri multigenei ex imbecillitate virtutis separatricis deducitur. QUotiescumque verò contigerit in spirituosa parte seminis eam virtutem languidam esse, quae discernendis portionibus materiae, variorum membrorum formam accepturis dicata est à natura; separatrix illa vis suo munere in quibusdam partibus non functa, ut puta in digitis aut manuum, aut pedum, foetum humanum producit pedibus anserinis, ac manibus anatinos pedes referentibus: cujusmodi bilis alarum figuram brachijs dedit, vis discretiva, &ordinativa languida materiam pedum in duos findere non potuit; oculorum materiae partem in genu delapsam ad suum locum in capite transferre nequivit; &osseam materiam alteri cruri necessariam de capite ad inferiora trahere non valens, ibi in cornu concrescere sivit.