Latin
ANTHONIUS EVERARDUS
Fortunio Liceti, De monstris 304
Unproofread scanNot analysed yet
Sed missis his, ut considerationem peculiarem desiderantibus, quid hoc casu circa mulierem nostram tempore graviditatis acciderit, quaesò videamus. Haec igitur, quae in urbe nostrâ singulis Saturni diebus, carnes in foro vendendas unà cum maritô laniô (ut hic moris est) exponere solet, postquam mendicum quendam prono capite dorsoque super manus &genua incedentem, eum in modum, ut à tergo nil nisi lumbi, clunes, pedesque, ad decussim inflexi viderentur, aliquoties invitâque minervâ conspicata fuisset, post sex mensium praegnationis suae decursum, ex praeposterô lapsu, primò pueri ritè formati, postea verò monstri, ad commemorati mendici formam externam, passa est abortum. E quibus sanè colligere liceret, hujus monstrosi foetus generationi mendicum citatum praebuisse causam, cùm pluries gravidae sese obtulerit in aspectum, ejusque imaginationem iteratò conturbando, sui causarit aversionem, eoque modò terrorem saepius incusserit. Terrorem autem circa praegnantes esse summae efficaciae, non est quod dubitemus, siquidem inter affectus animi facilè praedominetur ac spiritus &humores validè concitando, gravissima symptomata, cordis palpitationem, sensus motusque suspensionem, animi deliquium, epilepsiam, mortemque inopinatam inducat.