Latin
ANTHONIUS EVERARDUS
Fortunio Liceti, De monstris 305
Unproofread scanNot analysed yet
Hujus ergò passionis vehementis cùm gravida praedicta tulerit impetum, quis mentem ejusque phantasiam exinde summoperè exagitatam non concipiet? id quod demum pro verâ omnis monstrositatis occasione est admittendum; ni enim passiones animi fortes admodum &intensae, ac ex improviso subortae fuerint, monstrum generari, vel signaturam qualemcunque imprimi foetui vix audies. Felices itaque mulieres animosae, circumspectae, robustae, magnanimae, quae nec à rebus vilibus nulliusque momenti deterritae, nec in rerum quarumcunque faciliùs ac minùs consideratè tractae desiderium, nec depravatis appetitibus detentae, praedictis incommodis infestari non solent, malumque aliàs plus quàm satis obvium è suis familiis prudenter arcêre norunt. Sed signat imaginatio nuda saepissimè, absque ullâ ad rem oblatam reflexione, conceptoque terrore, scilicet nobis non attendentibus, imo quandoque invitis, ubi turbatâ phantasiâ turbantur è consequenti humores &spiritus, qui lege circulationis ad partes quaslibet, ac itidem delati versùs uterum, adque receptarum specierum determinationem subacti, formatricem dirigendo, vel seducendo potiùs, ad admissae speciei normam ipsum foetum constituunt. Simile, crediderim, citatae mulieri, gravida cùm esset, accidit, quando post primogenitum, etiam secundum ex annunciatione obstetricis expectaret, ipsi denunciaretur, filium secundogenitum, jam mortuum, aspectuique minùs acceptum, indecentem proculdubio ex insoliti cujuspiam &rei deformis oblatione induisse formam, ipsa puerpera responderet, mendicum jam dictum se quidem aliquoties cum aversatione quâdam aspexisse, sed non (prout ipsi videbatur) turbatâ phantasiâ, neque metu quocumque, ut inde foetui detrimenti quid accideret. EVERARDUS à SYPESTEYN Monstri rarissimi ULTRAJECTINENSIS descriptionem hanc per literas communicat.