Latin
ANTHONIUS EVERARDUS
Fortunio Liceti, De monstris 306
Unproofread scanNot analysed yet
D aedes viri cujusdam honesti, tabaci mercaAturam inter cives Ultrajectinensis exercentis, statua quaedam in signum venalis herbae, ut ferè jam ordinarium est fieri, collocata erat; repraesentabat haec Aethiopem pilis crispis brevioribus, labijs crassis rubicundis, oculis magnis, nasoque complanato praeditum, pede uno incurvato supposito cuidam ligno innitentem, pudenda loca velamento quodam tecta habentem. Adspexerat hanc saepius mulier quaedam gravida, Margaretha van den Berg; uxor Adami van Kesteren, sartoris, at non nisi undecim septimanarum spatio ante partum, imo eandem videndi desiderio summo ducta. Tandem justo tempore, quod fuit 111. Octobris Anni M DC LXIII. obstetrice Agnetha van Gameren opem ferente parturienti, peperit monstrosum hominem, ad aliquot horas à partu aurâ vitali usum, in templo majore baptizatum, Elizabet haeque nomine insignitum. Color huic ex flavo nigricans, qualis solet esse eorum, qui ex nigritae &albicantis congressu generantur, major tamen 308 APPENDIX Ad Licetum de Monstris. tamen nigredo in partibus corporis superioribus quam inferioribus. Facie tota, labiis, oculis, naribus, Aethiopi omnimodo similis erat, nisi quod anteriora versus, massa quaedam carnea sese exhiberet, protuberantiis variis sinubusque valdè inaequalis.