Latin
PERORATIO
Fortunio Liceti, De monstris 335
Unproofread scanNot analysed yet
NOVA, &RARIORA, CUM Satyro Indico, &Muliere Cornuta, proponens. VOmplementi loco unum atque alterum operi praecedenti addere dum animus, summa cura fuit, ea seligere, quae novitate, maximè autem paritate se commendarent, sive ab iis quae Clarissimus Licetus magno numero proponit, omni modo diversa fuerint, qualis est historia Satyri Indici, &Mulieris cornutae ad monstra propriè non pertinentium, sive ad eorum quae exhibet pleniorem declarationem atque illustrationem fecerint. Subministrarunt ea nobis, non quae per plateas circumferuntur mendaciis refertae schedulae, sed virorum in arte Medica clarissimorum opera, de quibus ut certior esset benevolus Lector non inconveniens censuimus nomina eorum, &scripta, unde haec nostra additamenta desumpsimus, praefatione nostrâ operi huic praefixâ in antecessum exhibere. Procedemus itaque eo ordine quo loco dicto eadem proposuimus.