Latin
PERORATIO
Fortunio Liceti, De monstris 336
Unproofread scanNot analysed yet
NICOLAUS TULPIUS Observat. Medic. Lib. 3. Cap. xxxvij. ita disserit. Nter partûs vitia, sicuti grave, infans in pedes conversus; ἀγριππαν vocant Graeci: sic gravissimum eosdem pedes esse, vel plures duobus; vel situ dispares. Quam deformitatis speciem obtulit nobis aliquando sutoris uxor, quae paritura biceps monstrum, enixa fuit primùm duos pedes: sed tertius, praeter omnem naturae legem, natibus innatus injecit tantum morae partioni, ut necesse habuerit, praeter obstetrices, implorare opem chirurgicam, quò, unco ferreo extraheretur è vulvâ renitens hocce monstrum.