Latin
PERORATIO
Fortunio Liceti, De monstris 338
Unproofread scanNot analysed yet
Jecur erat ipsi duplex, cum duplici fellis vesiculâ, &venae ipsius tam perplexo errore inter se intricatae ac confusae, ut non licuerit quicquam distinctè saltem in illis notare. Thoraci erant duo corda sejugata, inclusa tamen uno involucro, &innatantia eidem aquae, sed cuilibet suus erat pulmo, at in ventre una duntaxat vulva, unusque lien, sed is adeò rubicundus &floridus, ut videretur accedere ad naturam jecinoris. Vasa autem umbilicalia desinere hinc in diffissam jecinoris portam, illinc verò bifido ductu in arteriae iliacas &vesicae fundum. Idem Observat. Medic. lib. 3. cap. 56. Satyrum Indicum curiosè describit his verbis: Uamvis extra forum medicum, attexam tamen huic telae, Satyrum Indicum; nostrâ memoriâ, ex Angolâ delatum, &Frederico Henrico Arausionensium Principi dono datum. Erat autem hic satyrus quadrupes: sed ab humanâ specie quam prae se fert, vocatur Indis Ourang-outang: sive homo sylvestris uti Africanis, quoias morrou. Exprimens longitudine puerum trimum, ut crassitie sexennem Corpore erat nec obeso, nec gracili, sed quadrato: habilissimo tamen, ac pernicissimo. Artubus verò tam strictis, &musculis adeò vastis, ut quidvis &auderet, &posset.