Latin
PERORATIO
Fortunio Liceti, De monstris 339
Unproofread scanNot analysed yet
Anteriùs undique glaber: at ponè hirsutus, ac nigris crinibus obsitus, facies mentiebatur hominem: sed nares simae, &aduncae, rugosam, &edentulam anum. Aures verò nihil discrepare, ab humanâ formâ, uti neque pectus; ornatum utrimque mammâ praetumidâ (erat enim sexus foeminini) venter habebat umbilicum profundiorem; &artus, cum superiores, tum inferiores, tam exactam cum homine similitudinem: ut vix ovum ovo videris similius. Nec cubito defuit requisita commissura: nec manibus digitorum ordo: nedum pollici figura humana: vel cruribus surae: vel pedi calcis fulcrum.