Latin
PERORATIO
Fortunio Liceti, De monstris 341
Unproofread scanNot analysed yet
Quem lectoribus suis delineaturus a Plinius, scribit expressè, animal esse quadrupes, in subsolanis Indorum montibus, pernicissimum; humanâ effigie, sed pedibus caprinis; &toto corpore villosum; nihil habens moris humani; gaudens sylvarum latebris; &fugiens hominum commercia. A quibus notis, licet aliquantisper discrepet Sa tyrus beati Hieronymi: convenit tamen utcunque, cum figmentis Poëtarum. Erat, inquit, homo naribus aduncis, &fronte cornubus asperâ; desinentibus corporis extremis, in caprarum pedes. Quam eandem formam, expressuri dilucidiùs Poëtae, appellant Satyros suos lascivos, impudicos, biformes, bicornes, &interdum, petulantia sylvarum numina. Quae veterum epitheta, siquidem ad veritatis explores amussim, videbis ipsos non planè errasse. Reperitur quippe etiamnum lascivum hoc animal, in subsolanis Indiae montibus: uti quoque in Africâ intra Sierram Lionam, &promontorium montis, ubi fortè illa loca, quae b Plinius asserit noctibus micare crebris ignibus Aegipanum, Satyrorumque lasciviâ, gaudet confragosis recessibus: fugit humana consortia, neque audit immeritò salax, villosum, quadrupes, speciem humanam praeferens: &praeditum naribus aduncis.