Latin
PERORATIO
Fortunio Liceti, De monstris 340
Unproofread scanNot analysed yet
Quae concinna, ac decens membrorum forma, in caussâ fuit, quod multoties incederet erectus: neque attolleret minùs gravatè, quàm transferret facilè, qualecunque, gravissimi oneris, pondus. Bibiturus prehendebat canthari ansam, manu alterâ; alteram verò vasis fundo supponens, abstergebat deinde madorem labiis relictum, non minùs adpositè, acsi delicatissimum vidisses aulicum. Quam eandem dexteritatem observabat utique cubitum iturus, inclinans quippe caput in pulvinar: &corpus stragulis convenienter operiens, velabat se haud aliter, acsi vel mollissimus illic decubuisset homoQuin imò narravit aliquando affini nostro, Samueli Blomartio, Rex Sambacensis, Satyros hosce, praesertim mares, in Insulâ Bornaeo, tantam habere animi confidentiam: &tam validam musculorum compagem: ut non semel impetum fecerint, in viros armatos: nedum in imbellem foeminarum, puellarumve sexum, quarum interdum tam ardenti flagrant desiderio: ut raptas non semel constuprarint. Summè quippe in Venerem sunt proclives (quod ipsis, cum libidinosis veterum Satyris commune) imò interdum adeò protervi, ac salaces: ut mulieres Indicae, propterea vitent, cane pejus &angue saltus, ac lustra: in quibus delitescunt impudica haec animalia. Quae omnia ut verissimè referuntur de hocce Satyro, sic sanè nihil verisimiliùs, quàm ad ejus imitationem, effictum fuisse Satyrum veterum.