Latin
JACOBUS BONTIUS
Fortunio Liceti, De monstris 346
Unproofread scanNot analysed yet
Unde partes animales &vitales distinctas habebit, quum &dormiat, sudet, moveatur, quando major vel vigilet, vel quiescat, vel siccus est. Uterque etiam suo nomine ad baptismatis fontem insignitus fuit, major Lazari, minor Joannis Baptistae. Naturalia verò viscera ut hepar, lien &c. utrique communia erant. Oculi clausi ferè Ioanni Baptistae, respiratio minor, admota enim plumâ parum movebatur, admotâ verò manu exilem habitum calentem deprehendimus. Patulum ferè illi &hians os, dentibus prominulis, saliva perpetuò ferè madens, caput videbatur solùm omne alimentum in sui augmentum absumere.