Latin
JACOBUS BONTIUS
Fortunio Liceti, De monstris 347
Unproofread scanNot analysed yet
Praegrande enim &majus quam Lazaro, sed deforme, capillis supino situ dependentibus. Barba utrique crevit, sed Baptistae neglecta, Lazaro compta. Erat autem Lazarus justae staturae, corpore decenti, moribus humanis, &ad aulae morem ornatus. Inducto pallio fratris tegebat corpus fovebatque, nec monstrum intus condi primo alloquio diceres. Animo ubique praesenti videbatur, nisi quod de fato subinde sollicitus, mortem fratris timebat, quod se foetore &putredine exstinguendum quoque praesagiret, hinc magis in curando fratre quàm se laborabat. Rarissimi monstri effigiem à vero haud abludentem lectorum oculis sisto.