Latin
FORTUNII LICETI
Fortunio Liceti, De monstris 4
Unproofread scanNot analysed yet
Quae autem animantes unius naturae in suo genere perfectam constitutionem habentes ex femina diversae admodum speciei enascuntur, ut rana, vel serpens ex mulieris utero exiens, puellus albus ex aethiope genitus, ac vicissim ex parentibus albis puella nigra, &similia his, verè monstra non sunt, sed quasi monstra, ut docuit nos egregiè Plato in Cratylo; siquidem originem monstroiam habere possunt, non autem substantiam; quippe simpliciter visa intuentium mentes in admirationem non rapiunt. Quae item dissimilium specierum membra obtinere videntur viventia ex parentibus sibi consimilibus orta, ut qui vivere dicuntur in Africa homines monoculi, unipedes, &acephali, verè monstra non sunt, etsi veris monstris similia sint, ac vulgo monstra nuncupentur: sed vulgi errorem arguit non rara, nec parentibus dissimilibus, at ex consimilibus, "idiana eorum ibi generatio citra ullam incolarum admirationem. Quae demum parvo excessu à natura parentum viventia degenerant, ut gibbi homines, claudi, macrocephali, &id generis, monstra mihi non sunt, cui nec raro fiunt, nec admirationem ullam incutiunt.