Latin
Cap. 58
Fortunio Liceti, De monstris 85
Unproofread scanNot analysed yet
Friburgi Mysorum editi gemelli totius thoracis anterioris cohaesu invicem junctis. Textoris uxor in Misniae Friburgo in vico Franciscano gemellos peperit anterioribus corporis partibus in mutuo complexu conjunctos. In Ducatu Wirtembergensi nari 1542. sunt gemini coalitu pectoris ad umbilicum usque connexi. Schauffiae Helvetiorum ortae sunt infantes duae uno solido corpore à collo ad umbilicum usque, umbilici subtus vinculo propendente; ceterum capitibus geminis, quaternis brachiis, totidemque pedibus monstrum pollebat. In pago Rinach non procul à Basilea Rauracorum, mulier geminos edidit concretis corporibus duobus supra umbilicum, quaternis brachiis; quae tamen corpora à lumbis in duos pedes conjuncta desinebant; fuit Monstrum à Munstero descriptum, &postea quoque à Stumpsio. Mediolani, referente i Cardano, puella biceps orta est; reliquis membris unum corpus referentibus; nam bina crura, bina brachia, vulva una fuit: Sed quum Gabriel Cuneus Chirurgus mortuam dissecavisset, primò quidem gulam interiorem (sunt qui Meri vocant) &cum ea ventriculum invenit duplicem; qui tamen in fundo coibant; ibi etenim pylorus unus; nihilominus ex eo intestina gemina exoriebantur, ut illorum uterque ordo duplicatus esset, uno excepto recto, in quem unum coibant omnia, qui ad unum anum terminabatur: erant autem faeces in ambobus intestinorum paribus: Pulmones gemini visebantur, atque hi nulla ex parte in unum coibant; Cor paullò altius quàm in aliis esse solet e litteram graecam referens bifidum scilicet; sed tamen in una sede; an uterque ventriculus superior in eo esset, non exploravit: Jecur crassum; valdè oblongum, sed absque lobis: Spina dorsi duplicata; distabatque una ab altera digiti magnitudine, unaquaeque suo subdita capiti; &usque ad crus, quod sibi in directo erat, ferebatur.