Latin
Cap. 58
Fortunio Liceti, De monstris 86
Unproofread scanNot analysed yet
Dentes inferiores anteriores quatuor, superiores duos habuit, sed magnos, &inferioribus duriores; qui tamen dentium duritiem non exquisitè praeseferebant. Renes erant duplicati: ureteres, &vesica minimè. Orta est mense nono &absoluta, &corpulenta: verùm in ipso exortu ob errorem obtorto collo unius ab obstetrice idem dies, eademque hora fuit, qua tenebras mortis, &vitae hujus lucem experta est. Manifestum est igitur idem in his contingere, quod in fructibus: duas tentavit natura creare puellas; in ipso exortu principalium membrorum collisa atque constricta sunt omnia praeter caput: omnia igitur principalia praeter cerebrum, in unum coiverunt; fuerunt tamen potentia duo; quae autem posterius creata sunt, velut uterus, brachia, &extrema, ab uno tantum principio, &tanquam in uno foetu sunt absoluta. Heydelbergae apud Neccarum flumen orti sunt infantes duo conjuncti, &masculi, duobus corporibus ventre conglutinatis, duobus, capitibus, quatuor manibus, &pedibus quaternis; vixerunt sesquidiem: dissecto