Latin
90
Fortunio Liceti, De monstris 90
Unproofread scanNot analysed yet
in vico Gravillierorum ex Petro Germano, &Mathea Petronilla natos esse ait duos infantes perineo ad nates conjunctos, communem umbilicum in loco sexus obtinentes: sexum illis distinctum fuisse asserens. Anno Dani. Addit in Viabani Paroecia, qua Carnutum Lutetia itur, in pagulo Parvarum Bordarum, Cyprianam Girandam Jacobi Mercatoris agricolae uxorem peperisse gemellas ad nates junctas; quibus unicum fuit commune femineum pudendum; unicum abdomen; &in ejus medio unicum umbilicum: ceterum duo pectora, quaterna brachia, sed terna crura monstro fuisse; illudque pauculos supervixisse dies.