Latin
91
Fortunio Liceti, De monstris 91
Unproofread scanNot analysed yet
In insula obscuri lacus, Ferrariensi ditione, ortum est ex muliere monstrum uno capite, cui ad occipitium frustum grande carnis dependebat: in ore duae linguae, acuta latiori insidebat: uno collo, duobus pectoribus in unum junctis: ex anteriori parte duas mammas exerens: ex altera nullas; quaternis brachiis hinc inde pendentibus: epigastriis paullò infra umbilicum disjunctis: sexu semineo distincto utrique ventri à natura concesso. Doctissimus Riolanus filius disertum edidit opusculum. De monstro nato Lutetiae, quod coagmentatum fuit ex duabus puellis amplexu mutuo, sterno, &ventre ad umbilicum usque conjunctis; in quibus dissectis repertum est cor, &jecur unum. Novissimè autem nos Patavii puellum quadrimum vidimus circumferri capite maximo, nullam ferè cum pusillo corpore proportionem habente. Amiterni Rueffo natus est puer tribus pedibus. Reperiuntur itaque in natura rerum monstra uniformi excedentia tum in discreta, tum in continua membrorum quantitate. CAP.